Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Zachariæ


4 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo.

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud ; et septem infusoria lucernis, quæ erant super caput ejus.

3 Et duæ olivæ super illud ; una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.

4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ?

5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.

6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum ; et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.

8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam ; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.

10 Quis enim despexit dies parvos ? et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

11 Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?

12 Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum, quæ sunt juxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro ?

13 Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi.

14 Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit