Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Zachariæ


5 Et conversus sum, et levavi oculos meos ; et vidi, et ecce volumen volans ;

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.

3 Et dixit ad me : Hæc est Maledictio, quæ egreditur super faciem omnis terræ ; quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur ; et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur.

4 Educam illud, dicit Dominus exercituum ; et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter ; et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me ; et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur.

6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.

7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.

8 Et dixit : Hæc est Impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.

9 Et levavi oculos meos, et vidi ; et ecce duæ mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi ; et levaverunt amphoram inter terram, et cælum.

10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?

11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit