Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER IV

96 (Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.) Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;

5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriæ gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ;

8 Afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

9 Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra !

10 Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.

11 Lætentur cæli, et exsultet terra ! commoveatur mare et plenitudo ejus !

12 Gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 A facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit