Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER IV

97 (Huic David, quando terra ejus restituta est.) Dominus regnavit ; exsultet terra ! lætentur insulæ multæ !

2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.

3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.

5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.

6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus ; et viderunt omnes populi gloriam ejus.

7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis ! Adorate eum, omnes angeli ejus ;

8 Audivit, et lætata est Sion. Et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.

9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.

10 Qui diligitis Dominum, odite malum ; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.

11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.

12 Lætamini, justi, in Domino ; et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit