Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER III

82 (Psalmus Asaph.) Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem ? et facies peccatorum sumitis ?

3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.

6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit