Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER III

83 (Canticum Psalmi Asaph.) Deus, quis similis erit tibi ? Ne taceas, neque compescaris, Deus,

2 Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

3 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

4 Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente ; et non memoretur nomen Israel ultra.

5 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt,

6 Tabernacula Idumæorum, et Ismahelitæ ; Moab, et Agareni,

7 Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

8 Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot.

9 Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin, in torrente Cisson.

10 Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ.

11 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana ; omnes principes eorum

12 Qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.

13 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

14 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes ;

15 Ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

16 Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.

17 Erubescant, et conturbentur in sæculum seculi ! et confundantur, et pereant !

18 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus ; tu solus Altissimus in omni terra.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit