Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER III

79 (Psalmus Asaph.) Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

2 Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus cæli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.

3 Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem ; et non erat qui sepeliret.

4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

5 Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?

6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt,

7 Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.

8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.

9 Adjuva nos, Deus salutaris noster ; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10 Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? Et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est ;

11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum ! Secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum,

12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ! improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine !

13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in seculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit