Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER III

80 (In finem, pro iis qui commutabuntur, testimonium Asaph. Psalmus.) Qui regis Israel, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare

2 Coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

3 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

4 Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?

5 Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura ?

6 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.

7 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

8 Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam.

9 Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.

10 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

11 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.

12 Ut quid destruxisti maceriam ejus ? et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?

13 Exterminavit eam aper de silva ; et singularis ferus depastus est eam.

14 Deus virtutum, convertere ; respice de cælo, et vide ; et visita vineam istam.

15 Et perfice eam quam plantavit dextera tua ; et super filium hominis quem confirmasti tibi.

16 Incensa igni, et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.

17 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

18 Et non discedimus a te ; vivificabis nos ; et nomen tuum invocabimus.

19 Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit