Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

46 (In finem. Filiis Core pro arcanis. Psalmus.) Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.

2 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

3 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.

4 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

5 Deus in medio ejus ; non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.

6 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna. Dedit vocem suam, mota est terra.

7 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.

8 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,

9 Auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma ; et scuta comburet igni.

10 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

11 Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit