Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

47 (In finem, pro filiis Core. Psalmus.) Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis.

2 Quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

3 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

4 Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.

5 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.

6 Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite ;

7 Quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.

8 Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.

9 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit