Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

137 Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, cum recordaremur Sion.

2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra ;

3 Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?

5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea !

6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ !

7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.

8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis !

9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit