Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

138 (Ipsi David.) Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;

2 Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo ; super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum.

3 In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.

4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui ;

5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;

6 Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.

7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in seculum ; opera manuum tuarum ne despicias.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit