Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

129 (Canticum graduum.) Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel ;

2 Sæpe expugnaverunt me a juventute mea ; etenim non potuerunt mihi.

3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.

4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.

5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion !

6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit ;

7 De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit !

8 Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos ! Benediximus vobis in nomine Domini.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit