Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

130 (Canticum graduum.) De profundis clamavi ad te, Domine ;

2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.

3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?

4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus ;

5 Speravit anima mea in Domino.

6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.

7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit