Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

112 (Alleluja, reversionis Aggæi, et Zachariæ.) Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis !

2 Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.

3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in seculum seculi.

4 Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors, et miserator, et justus.

5 Jucundus homo qui miseretur, et commodat, disponet sermones suos in judicio,

6 Quia in æternum non commovebitur.

7 In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino ;

8 Confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.

9 Dispersit, dedit pauperibus. Justitia ejus manet in seculum seculi. Cornu ejus exaltabitur in gloria.

10 Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet, et tabescet : desiderium peccatorum peribit.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit