Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

113 (Alleluja.) Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.

2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc, et usque in seculum !

3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.

5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,

6 Et humilia respicit in cælo et in terra ?

7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem,

8 Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui ;

9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit