Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

6 (In finem in carminibus. Psalmus David, pro octava.) Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

2 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

3 Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?

4 Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.

5 Quoniam non est in morte qui memor sit tui. In inferno autem quis confitebitur tibi ?

6 Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum ; lacrymis meis stratum meum rigabo.

7 Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.

8 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

9 Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.

10 Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit