Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

7 (Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini.) Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.

2 Ne quando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

3 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

4 Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

5 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

6 Exsurge, Domine, in ira tua ; et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti ;

7 Et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere.

8 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

9 Consumetur nequitia peccatorum ; et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

10 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

11 Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?

12 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.

13 Et in eo paravit vasa mortis ; sagittas suas ardentibus effecit.

14 Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

15 Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.

16 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

17 Confitebor Domino secundum justitiam ejus ; et psallam nomini Domini altissimi.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit