Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Proverbiorum


12 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.

2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

3 Non roborabitur homo ex impietate ; et radix justorum non commovebitur.

4 Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.

5 Cogitationes justorum judicia ; et consilia impiorum fraudulenta.

6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.

7 Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.

8 Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

10 Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia.

11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet.

13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia.

14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.

16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.

17 Qui quod novit loquitur index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ ; lingua autem sapientium sanitas est.

19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit ; impii autem replebuntur malo.

22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.

23 Homo versatus celat scientiam ; et cor insipientium provocat stultitiam.

24 Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet.

25 Mœror in corde viri humiliabit illum ; et sermone bono lætificabitur.

26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.

27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

28 In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit