Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

13 Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.

2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis ; anima autem prævaricatorum iniqua.

3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala.

4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.

5 Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.

6 Justitia custodit innocentis viam ; impietas autem peccatorem supplantat.

7 Est quasi dives, cum nihil habeat ; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9 Lux justorum lætificat ; lucerna autem impiorum exstinguetur.

10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio reguntur sapientia.

11 Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12 Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.

13 Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis ; justi autem misericordes sunt, et miserantur.

14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.

16 Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17 Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis sanitas.

18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.

21 Peccatores persequitur malum ; et justis retribuentur bona.

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes ; et custoditur justo substantia peccatoris.

23 Multi cibi in novalibus patrum ; et aliis congregantur absque judicio.

24 Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.

25 Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit