Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


41 Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem ; accedant, et tunc loquantur, simul ad judicium propinquemus.

2 Quis suscitavit ab Oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se ? dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit ; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.

3 Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit.

4 Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio ? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum.

5 Viderunt insulæ, et timuerunt, extrema terræ obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt.

6 Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet : Confortare.

7 Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

8 Et tu Israel serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei ;

9 In quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi : Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te ;

10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus ; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera justi mei.

11 Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te ; erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi.

12 Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos ; erunt quasi non sint ; et veluti consumptio homines bellantes adversum te.

13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi : Ne timeas, ego adjuvi te.

14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel ; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus : et redemptor tuus sanctus Israel.

15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia ; triturabis montes, et comminues ; et colles quasi pulverem pones.

16 Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos ; et tu exultabis in Domino, in sancto Israel lætaberis.

17 Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt ; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.

18 Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes ; ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.

19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul ;

20 Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud.

21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus : afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.

22 Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt ; priora quæ fuerunt, nuntiate ; et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et quæ ventura sunt, indicate nobis.

23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite ; et loquamur, et videamus simul.

24 Ecce, vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo, quod non est : abominatio est qui elegit vos.

25 Suscitavi ab Aquilone, et veniet ab ortu solis ; vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.

26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus ; et a principio ut dicamus : Justus es ? non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.

27 Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.

28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.

29 Ecce omnes injusti, et vana opera eorum : ventus et inane simulacra eorum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit