Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


42 Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea ; dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.

2 Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.

3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet ; in veritate educet judicium.

4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulæ expectabunt.

5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cœlos, et extendens eos ; formans terram, et quæ germinant ex ea ; dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.

6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium ;

7 Ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.

8 Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.

9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio ; antequam oriantur, audita vobis faciam.

10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ ; qui descenditis in mare, et plenitudo ejus, insulæ, et habitatores earum.

11 Sublevetur desertum, et civitates ejus ; in domibus habitabit Cedar ; laudate habitatores Petræ, de vertice montium clamabunt.

12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.

13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit ; super inimicos suos confortabitur.

14 Tacui semper, silui, patiens fui ; sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul.

15 Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exsicabo ; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.

16 Et ducam cæcos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.

17 Conversi sunt retrorsum ; confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili : Vos dii nostri.

18 Surdi audite, et cæci intuemini ad videndum.

19 Quis cæcus, nisi servus meus ? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? quis cæcus, nisi qui venundatus est ? et quis cæcus, nisi servus Domini ?

20 Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?

21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.

22 Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat : Redde.

23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura ?

24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus ? nonne Dominus ipse, cui peccavimus ? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.

25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum, et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit