Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


47 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem ; facies enim domus respiciebat ad orientem : aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris.

2 Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quæ respiciebat ad orientem ; et ecce aquæ redundantes a latere dextro.

3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos ; et traduxit me per aquam usque ad talos.

4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua ;

5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire ; quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.

6 Et dixit ad me : Certe vidisti fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.

7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.

8 Et ait ad me : Aquæ istæ, quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquæ.

9 Et omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet ; et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur et vivent omnia, ad quæ venerit torrens.

10 Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit ; plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ ;

11 In littoribus autem ejus, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.

12 Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum ; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus ; per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur ; et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.

13 Hæc dicit Dominus Deus : Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel ; quia Joseph duplicem funiculum habet.

14 Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus ; super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris ; et cadet terra hæc vobis in possessionem.

15 Hic est autem terminus terræ ; ad plagam septentrionalem a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,

16 Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quæ est juxta terminum Auran.

17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem ; terminus Emath plaga septentrionalis.

18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale, metiemini etiam plagam orientalem.

19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades ; et torrens usque ad mare magnum ; et hæc est plaga ad meridiem australis.

20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath ; hæc est plaga maris.

21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel ;

22 Et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum ; et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israel ; vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel.

23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit