Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


48 Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis juxta viam Hethalon pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem juxta viam Emath. Et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.

2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una ;

3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.

4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.

5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.

6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.

7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.

8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiæ, quas separabitis, vigintiquinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris ; et erit sanctuarium in medio ejus.

9 Primitiæ, quas separabitis Domino ; longitudo vigintiquinque millibus, et latitudo decem millibus.

10 Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum ; ad aquilonem longitudinis vigintiquinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis vigintiquinque millia ; et erit sanctuarium Domini in medio ejus.

11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt cæremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levitæ.

12 Et erunt eis primitiæ de primitiis terræ sanctum sanctorum, juxta terminum levitarum.

13 Sed et levitis similiter juxta fines sacerdotum vigintiquinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.

14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt, neque transferentur primitiæ terræ, quia sanctificatæ sunt Domino.

15 Quinque millia autem quæ supersunt in latitudine per vigintiquinque millia, profana erunt urbis in habitaculum, et in suburbana ; et erit civitas in medio ejus.

16 Et hæ mensuræ ejus ; ad plagam septentrionalem quingenta et quatuor millia ; et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia ; et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia ; et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.

17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenta quinquaginta, et ad meridiem ducenta quinquaginta, et ad orientem ducenta quinquaginta, et ad mare ducenta quinquaginta.

18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii ; et erunt fruges ejus in panes his, qui serviunt civitati.

19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel.

20 Omnes primitiæ, vigintiquinque millium, per vigintiquinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.

21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione vigintiquinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem ; sed et ad mare e regione vigintiquinque millium usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit ; et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.

22 De possessione autem levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis ; erit inter terminum Juda, et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.

23 Et reliquis tribubus : A plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.

24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.

25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.

26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.

27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.

28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie ; et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, hæreditas contra mare magnum.

29 Hæc est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel ; et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus.

30 Et hi egressus civitatis : A plaga septentrionali quingentos et quatuor millibus mensurabis.

31 Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israel, portæ tres a septentrione, porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.

32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia ; et portæ tres, porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.

33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portæ tres, porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.

34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portæ eorum tres, porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.

35 Per circuitum, decem et octo millia ; et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit