Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


4 Et tu fili hominis sume tibi laterem, et pones eum coram te ; et describes in eo civitatem Jerusalem.

2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.

3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te, et inter civitatem ; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam ; signum est domui Israel.

4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo numero dierum, quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum.

5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies ; et portabis iniquitatem domus Israel.

6 Et cum compleveris hæc, dormies super latus tuum dexterum secundo ; et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus ; diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi.

7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum ; et prophetabis adversus eam.

8 Ecce circumdedi te vinculis ; et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ.

9 Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam ; et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum, quibus dormies super latus tuum ; trecentis et nonaginta diebus comedes illud.

10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die ; a tempore usque ad tempus comedes illud.

11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin ; a tempore usque ad tempus bibes illud.

12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud ; et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum.

13 Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos.

14 Et dixi : A a a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.

15 Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.

16 Et dixit ad me : Fili hominis : Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem ; et comedent panem in pondere, et in sollicitudine ; et aquam in mensura, et in angustia bibent ;

17 Ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum ; et contabescant in iniquitatibus suis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit