Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Zachariæ


13 In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatoris, et menstruatæ.

2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum : Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra ; et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.

3 Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus, et mater ejus, qui genuerunt eum : Non vives ; quia mendacium locutus es in nomine Domini ; et configent eum pater ejus, et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.

4 Et erit : In die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit ; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur ;

5 Sed dicet : Non sum propheta, homo agricola ego sum ; quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.

6 Et dicetur ei : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me.

7 Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum ; percute pastorem, et dispergentur oves ; et convertam manum meam ad parvulos.

8 Et erunt in omni terra, dicit Dominus ; partes duæ in ea dispergentur, et deficient ; et tertia pars relinquetur in ea.

9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum ; et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es ; et ipse dicet : Dominus Deus meus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit