Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Zachariæ


6 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi ; et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium ; et montes, montes ærei.

2 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,

3 Et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii, et fortes.

4 Et respondi, et dixi ad angelum, qui loquebatur in me : Quid sunt hæc, domine mi ?

5 Et respondit angelus, et ait ad me : Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur, ut stent coram Dominatore omnis terræ.

6 In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis ; et albi egressi sunt post eos ; et varii egressi sunt ad terram austri.

7 Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire, et discurrere per omnem terram. Et dixit : Ite, perambulate terram ; et perambulaverunt terram.

8 Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.

9 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

10 Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia, et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ, filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone.

11 Et sumes aurum, et argentum ; et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec sacerdotis magni,

12 Et loqueris ad eum, dicens : Hæc ait Dominus exercituum, dicens : ECCE VIR ORIENS NOMEN EJUS ; et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.

13 Et ipse exstruet templum Domino ; et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo ; et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.

14 Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem, filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini.

15 Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini ; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit