Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Zachariæ


1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiæ filii Addo, prophetam, dicens :

2 Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.

3 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, ait Dominus exercituum ; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.

4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis ; et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.

5 Patres vestri, ubi sunt ? et prophetæ numquid in sempiternum vivent ?

6 Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt : Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras fecit nobis ?

7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiæ, filii Addo, prophetam, dicens :

8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo ; et post eum equi rufi, varii, et albi.

9 Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.

10 Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt, quos misit Dominus ut perambulent terram.

11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.

12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? Iste jam septuagesimus annus est.

13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.

14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Jerusalem, et Sion zelo magno.

15 Et ira magna ego irascor super gentes opulentas ; quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.

16 Propterea hæc dicit Dominus : Revertar ad Jerusalem in misericordiis ; et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum ; et perpendiculum extendetur super Jerusalem.

17 Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates meæ bonis ; et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.

18 Et levavi oculos meos, et vidi ; et ecce quatuor cornua.

19 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me : Quid sunt hæc ? et dixit ad me : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem.

20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.

21 Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua, quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum ; et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit