Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER IV

99 (Psalmus ipsi David.) Dominus regnavit ; irascantur populi ! Qui sedet super cherubim ; moveatur terra !

2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.

3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,

4 Et honor regis judicium diligit ! Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.

5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus ; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;

7 In columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.

8 Domine, Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit