Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER IV

98 (Psalmus ipsi David.) Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.

2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.

4 Jubilate Deo, omnis terra ; cantate et exsultate, et psallite.

5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;

6 In tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini ;

7 Moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.

8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt

9 A conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit