Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER IV

93 (Laus cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra.) Dominus regnavit, decorem indutus est ; indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.

2 Parata sedes tua ex tunc ; a seculo tu es.

3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. Elevaverunt flumina fluctus suos,

4 A vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.

5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit