Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER III

78 (Intellectus Asaph.) Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

2 Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.

3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

4 Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis,

6 Ut cognoscat generatio altera ; filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant ;

8 Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.

11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.

12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

13 Interrupit mare, et perduxit eos ; et statuit aquas quasi in utre.

14 Et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas.

17 Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

19 Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?

20 Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?

21 Ideo audivit Dominus, et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel.

22 Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.

23 Et mandavit nubibus desuper ; et januas cæli aperuit.

24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.

25 Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.

26 Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.

27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis ; et desiderium eorum attulit eis ;

30 Non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,

31 Et ira Dei ascendit super eos ; et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.

32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.

33 Et defecerunt in vanitate dies eorum ; et anni eorum cum festinatione.

34 Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;

37 Cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso ?

41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.

42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis ;

43 Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;

44 Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum, ne biberent ;

45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos ; et ranam, et disperdidit eos ;

46 Et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;

47 Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;

48 Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;

49 Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos ;

50 Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit ;

51 Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham ;

52 Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto ;

53 Et deduxit eos in spe, et non timuerunt ; et inimicos eorum operuit mare ;

54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;

55 Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.

57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum ; quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

58 In iram concitaverunt eum in collibus suis ; et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.

59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.

60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum ; et pulchritudinem eorum in manus inimici.

62 Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.

63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.

64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.

65 Et excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino.

66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.

67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit.

68 Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.

69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in secula.

70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum,

71 Pascere Jacob, servum suum, et Israel, hæreditatem suam.

72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit