Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

70 (In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.) Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.

2 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.

3 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala. Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !

4 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

5 Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit