Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

67 (In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.) Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ! illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri !

2 Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

3 Confiteantur tibi populi, Deus ! confiteantur tibi populi omnes !

4 Lætentur et exsultent gentes ! quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

5 Confiteantur tibi populi, Deus ! confiteantur tibi populi omnes !

6 Terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster !

7 Benedicat nos Deus ! et metuant eum omnes fines terræ !



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit