Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

66 (In finem. Canticum psalmi resurrectionis.) Jubilate Deo, omnis terra ;

2 Psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.

3 Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.

5 Venite, et videte opera Dei ; terribilis in consiliis super filios hominum ;

6 Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede ; ibi lætabimur in ipso ;

7 Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi ejus super gentes respiciunt. Qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

8 Benedicite, gentes, Deum nostrum ; et auditam facite vocem laudis ejus ;

9 Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10 Quoniam probasti nos, Deus ! igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11 Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;

12 Imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam ; et eduxisti nos in refrigerium.

13 Introibo in domum tuam, in holocaustis ; reddam tibi vota mea,

14 Quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea.

15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.

16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamavi ; et exaltavi sub lingua mea.

18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.

20 Benedictus Deus ! qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit