Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

65 (In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.) Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

2 Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.

3 Verba iniquorum prævaluerunt super nos ; et impietatibus nostris tu propitiaberis.

4 Beatus quem elegisti et assumpsisti ! inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum,

5 Mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

6 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;

7 Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,

8 Et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.

9 Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum ; quoniam ita est præparatio ejus.

10 Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus ; in stillicidiis ejus lætabitur germinans.

11 Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate.

12 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.

13 Induti sunt arietes ovium ; et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit