Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

LIBER II

 <<< 


Psalmorum


64 (In finem. Psalmus David.) Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.

2 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

3 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,

4 Ut sagittent in occultis immaculatum.

5 Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?

6 Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum ;

7 Et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum ;

8 Et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos ;

9 Et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei ; et facta ejus intellexerunt.

10 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo ; et laudabuntur omnes recti corde.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit