Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

61 (In finem. In hymnis David.) Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.

2 A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,

3 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.

4 Inhabitabo in tabernaculo tuo in secula ; protegar in velamento alarum tuarum.

5 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.

6 Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.

7 Permanet in æternum in conspectu Dei. Misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?

8 Sic psalmum dicam nomini tuo in seculum seculi, ut reddam vota mea de die in diem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit