Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

60 (In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.) Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es et misertus es nobis.

2 Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.

3 Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.

4 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus : Ut liberentur dilecti tui,

5 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

6 Deus locutus est in sancto suo : Lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.

7 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;

8 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ subditi sunt.

9 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

10 Nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?

11 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

12 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit