Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

58 (In finem, ne disperdas, David in tituli inscriptionem.) Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

2 Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.

3 Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.

4 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,

5 Quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.

7 Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.

8 Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

9 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

10 Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

11 Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit