Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

57 (In finem, ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.) Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

2 Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

3 Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,

4 Et eripuit animam meam de medio catulorum leonum ; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.

5 Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

6 Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.

7 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.

8 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.

9 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus ;

10 Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

11 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit