Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

56 (In finem, pro populo, qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.) Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.

2 Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.

3 Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.

4 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.

5 Tota die verba mea exsecrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

6 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

7 Pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.

8 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;

9 Tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

10 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi homo.

11 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi ;

12 Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit