Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

55 (In finem, in carminibus intellectus David.) Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :

2 Intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea ; et conturbatus sum

3 A voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.

4 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

5 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.

6 Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?

7 Ecce elongavi fugiens ; et mansi in solitudine.

8 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.

9 Præcipita, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

10 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,

11 Et injustitia. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

12 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.

13 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus ;

14 Qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu.

15 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes ; quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.

16 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.

17 Vespere, et mane, et meridie, narrabo et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.

18 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi ; quoniam inter multos erant mecum.

19 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante secula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum ;

20 Extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus,

21 Divisi sunt ab ira vultus ejus ; et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.

22 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.

23 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit