Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

54 (In finem, in carminibus intellectus David, cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?) Deus, in nomine tuo salvum me fac ; et in virtute tua judica me.

2 Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.

3 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

4 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

5 Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.

6 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

7 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit