Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

53 (In finem, pro Maeleth, intelligentiæ David.) Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.

2 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

4 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?

5 Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent ; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

6 Quis dabit ex Sion salutare Israel ? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israel.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit