Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER II
(Versiculus)

52 (In finem. n Intellectus David, cum venit Doeg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.) Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

2 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

3 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

4 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

5 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

6 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

7 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum et in seculum seculi.

9 Confitebor tibi in seculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 51. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 51. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit