Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

51 (In finem. Psalmus David. Cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.) Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

2 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

3 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

4 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

5 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

6 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

7 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.

8 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

9 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

10 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

11 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

12 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

13 Docebo iniquos vias tuas ; et impii ad te convertentur.

14 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

15 Domine, labia mea aperies ; et os meum annuntiabit laudem tuam.

16 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.

17 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

18 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.

19 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit