Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

49 (In finem, filiis Core. Psalmus.) Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem ;

2 Quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

3 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

4 Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.

5 Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.

6 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.

7 Frater non redimit, redimet homo : Non dabit Deo placationem suam.

8 Et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum.

9 Et vivet adhuc in finem.

10 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt ; et relinquent alienis divitias suas ;

11 Et sepulchra eorum domus illorum in æternum. Tabernacula eorum in progenie et progenie ; vocaverunt nomina sua in terris suis.

12 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

13 Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.

14 Sicut oves in inferno positi sunt ; mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

15 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.

16 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus ;

17 Quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

18 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur. Confitebitur tibi cum benefeceris ei.

19 Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.

20 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit