Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER II

42 (In finem. Intellectus filiis Core.) Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

2 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum. Quando veniam ? et apparebo ante faciem Dei ?

3 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

4 Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis.

5 Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,

6 Et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est. Propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico.

7 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

8 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Apud me oratio Deo vitæ meæ.

9 Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

10 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?

11 Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit