Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

41 (In finem. Psalmus ipsi David.) Beatus qui intelligit super egenum et pauperem ! in die mala liberabit eum Dominus.

2 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

3 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

4 Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.

5 Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?

6 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.

7 In idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.

8 Verbum iniquum constituerunt adversum me. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?

9 Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

10 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis.

11 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

12 Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.

13 Benedictus Dominus, Deus Israel, a seculo, et usque in seculum ! Fiat, fiat.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit